Gironès > Aiguaviva > Cal Carreter Vinyoles > DOC 0949 |
| Original perdut. Còpia del segle XIII a l'Arxiu Diocesà de Girona, "Cartoral de Carlemany", pàgines 72 a 74 | |
| [T]extus legalium
scripturarum insonat ut de ecclesiasticis rebus proprio consentiente
episcopo vel clericis uniuscuiusque ecclesie commutatio nostre ecclesiastice
fiant, quatinus et congruus honor ecclesiasticus resultet et qui comutat
minime graviter videatur se sustinere dispendio.
Igitur in Dei nomine ego Gothmarus, humilis Gerundensis ecclesie episcopus, prospiciens iuxta petitionem nobilissima femina, Rainilde nomine, qualiter a nobis petit commutari terram sibi a nobis pro alias, unacum consensu canonicorum nostrorum vel reliquorum bonorum hominum assensu prebentes decrevimus hanc scripturam commutationis nostre equo animo fieri atque legaliter roborari. Dono itaque in hac commutatione terras que sunt in comitatu Gerundense, in appenditio Sancti Iohannis, in terminio de villa Magni, que fuerunt de condam Bugarani, quem ipse proprio suo bono animo eidem contulit ecclesie. Et afrontat ipso unus campus: de oriente in terra de Ennegone et de suos parentes vel heredes, de meridie in terra Trasegontia, de occiduo in terra Ennegone presbitero, de circii in terra Ademiro. In alio loco afrontat in ipsa terra: de oriente in terra Adroario, de meridie in terra Trasegontia, et de occiduo in terra de Aizo, de circi in terra Adroario. Has igitur terras que infra istas affrontationes resonant pro tua commutatione tibi perpetualiter habenda vel possidenda atque donanda trado, ut in Dei nomine amodo et deinceps tam habendi quam commutandi seu vendendi necnon et donandi cuicumque volueris licentiam et potestatem tam tu quam successores tui perpetualiter habeas. Similiter autem ego supradicta commutatrix pro hanc commutatione quam a vobis recipio dono ecclesie Sancte Marie et vobis dompno Gothmaro, episcopo, atque universis ecclesie ipsius canonicis vestre videlicet diccioni subditos terras cum earum affrontationibus quas habeo in comitatu Gerundense, in terminio de Domenio, in locum quem nuncupant Brugaria vel Monte Eudone, et veniunt michi istas terras per meam comparationem vel per meum decimum. Et affrontat ipsa terra: de oriente in terra de Bonissimo, de meridie in rivo qui inde discurrit, de occiduo in terra de Frunimia, de circi in via que inde discurrit. Et alia terra affrontat: de oriente in strata quae pergit ubique, de meridie vel de occiduo in terra Wilaireno, de circi in torrente qui discurrit. Et alia terra affrontat: de oriente et de meridie in terra Sancti Petri, de occiduo in ipsa strata, de circi in terra Sancti Petri. Hec autem omnia sicut superius nominata sunt pro ipsa commutatione quam a vobis recipio dono has terras aput earum affrontationes domui Sancte Marie et vobis dompno episcopo supranominato trado atque transfundo et perpetualiter habenda concedo, ut ab hodierno die et in posterum liberam exinde habeatis potestatem habendi, possidendi necnon et iuxta ecclesiasticam consuetudinem gubernandi. Ex hac autem commutatione duas scripturas fieri iussimus, ex quibus una vobis nostra manu clericorum nostrorum firmatam tradimus, alia vero supradicte Rainilde vel supradicte vel ceterorum bonorum hominum roborata recipimus. Si quis autem contra hanc scripturam meam commutationis venire vel aliquid molestum agere et ipsam scripturam irrumpere conaverit, hoc quod repetit et vendicare non valeat, set insuper sint tibi culpabiles et heredibus tuis tam ego episcopus quam successores mei et persolvere tibi et heredibus tuis has terras cum omnibus ad illas pertinentibus in duplo quantum ad eo tempore valere potuerint. Similiter obligo Rainilde supradicte ipsas terras quas a vobis commutatione trado, ut si hanc scripturam commutationis mee tam ego quam aliqua persona, aut filiis aut filiabus meis aut heredibus emissa irrumpere voluerint, hec vindicare non valeant, sed ipsas terras quas vobis in commutatione trado vel successoribus vestris vobis omnia in duplo restituere cogantur. Concreta est igitur hec commutationis scriptura die kalendis martii, anno XIII regnante Lodovico rege, filio condam Karoli, in Dei nomine feliciter amen. Sig+num Rainildes, qui estam commutationem feci et firmare rogavi. Sig+num Durando. Sig+num Fruilla. Sig+num Lunares. Sig+num Gerundense. Sig+num Udalaricus.
|
© Portal Gironí d'Història i Genealogia (www.bohigas.com)